monumenta.ch > Ambrosius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 15
Sunt maximae et verae fidei dignitates, sunt honorum diversi et apud Christum ordines: Posuit Deus in Ecclesia primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores . Sed istae administrantium dignitates. Sunt etiam privatorum, ut est pietas, iustitia, sobrietas, castimonia, disciplina. Sunt etiam orationis dignitates: si pro vidua roges, si roges pro pupillo, si roges pro misericordi, si roges pro nimium devoto ac fideli: si roges in tribulatione, roges cum dolore, si moesto et ipse qui rogas compatiaris affectu, intrat oratio tua Dei gratiam: intrat domum eius, si tecum Ecclesia deprecetur, si populus universus imploret; ut Domini inclinet favorem.